OFFICIORUM Principes

OFFICIORUM Principes
OFFICIORUM Principes
apud Iul. Capitolin. in Marco, c. 8. Et Verum quidem Marcus Capuam usque prosequutus, amicis comitantibus a Senatu ornavit, additis officiorum omnium Principibus; iidem sunt, qui officiorum Magistri Spartiano Pescennio Nigro, item officiorum Principes aut Magistri Lampridio in Alexandro Severo. Singula nempe officia Palatina habebant Principes suos, qui et Primates Officii dicebantur et Priores; unus tamen erat, qui proprie Princeps Officii dicebatur, tam in Palatinis officiis, quam in officiis Praesidum et Rectorum Provinciarum. Prater quos Principes singulorum Officiorum, Magister officiorum erat, qui omnibus praeerat officiis et omnium officiorum Palatinorum et Principum officiorum. Princeps fuit et Magister. Is in vetusta Inscr. Magister omnium Officiorum appellatur: FL. EUGENIO. V. C. EXPRAEFECTO. PRAETORIO. CONSULI. ORDINARIO. DESIGNATO. MAGISTRO. OFFICIORUM. Eiusdemmeminit Corippus l. 4.
—— — mandante Magistro
Omnis sacrorum vis adfuit officiorum.
Princeps Offirierum idem dicitur, in antiquo saxo: NERITO. DIVI. CLAUDI. PRINCIPIS. OFFICI. IMPER. I. e. Principis officiorum, non Principis officii, ut nonnulli censent, non exiguum enim inter hos discrimen fuit. Ille namque Magister vocabatur et omnia officia sub se habebat: iste unius officii princeps et primus erat, nec Magister audiebat: Habebat autem hic Magister Officiorum et Officium suum, quo Principatus dicebatur, et omnes, qui eius officio apparerent, Principes: de eodem Magisteriana potestas, item Magisteria dignitas, dicebatur, ut ex Passione Processi et Mattiniani discimus etc. Vide Salmas. Not. ad Capitolin. loc. cit. Eius vero Officiales, Principes et Magisteriani et Magistriani, Idem Not. ad Trebellium Pollionem in Gallienis c. 17. Vide quoque supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • PRINCEPS Officii — apud Romanos, tam in Palatinis Officiis, quam in Officiis Praesidum et Rectorum provinciarum, dicebatur, qui primum in eo officio locum obtinebat. Singula enim Officia Principes suos habebant, qui et Primates Officit vocabantur et Priores:… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MAGISTERIANI seu MAGISTRIANI — MAGISTERIANI, seu MAGISTRIANI in Epistolis Hormisdae Pontif. et apud Victorem Tunnens. in Chronico, Μαγιςτριανὸι, apud Gelasium Cyzicenum l. 3. de Concil. Nic. Palladium in Histor. Lausiac. c. 149. Isid. Pelus. Ep. 229. Alios, Ioanni Meursio in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RYSVICUM i. e. RYSWYK — RYSVICUM, i. e. RYSWYK pagus celebris, et peramoenus Hollandiae, suburbanus Hagae Comitum, Potentissimi, Augustissimi, Felicissini, Serenissimi VILHELMI III. Magnae Britanniae Regis, Castro sumptuosissimo, magnificentissimo nobilitatus; in cuius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Princeps — (lat.), 1) der Erste, Vorderste; so P. rogationis, welcher den Antrag gemacht u. bei der Bekanntmachung sich zuerst unterschrieben hatte; P. in officio praefecti praetorio, der erste Centurio über die erste Compagnie der kaiserlichen Leibwache u …   Pierer's Universal-Lexikon

  • OFFICIUM — Grammaticis quasi Efficium, ab efficiendo, quod unicuique personae congruit, ut ait Donatus Adelph. Terent. Actu 1. Scen. 1. Aliis ab officiendo, id quod unusquisque efficere tenetur, ut nulli officiat: servatâ scil. honestate, quid loco, quid… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Gilbert de la Porrée — Gilbert de la Porrée, (connu aussi comme Gilbertus Poretta, de préférence à Porretanus[1], ou Pictavieiisis, ou simplement Gilbert de Poitiers), (né à Poitiers en 1076, mort le 4 septembre …   Wikipédia en Français

  • SCRINIUM — ex Graeco σγρώνιον, quod factum ex γρώνιον, ptaeposito σ. quid vulgo significet, notum. Plin. l. 13. c. 1. Primum quod equidem inveniam, castris Darii Regis expugnatis, in reliquo eius apparatu, Alexander cepit scrinium unguentorum, de quo vide… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Armée romaine — L armée romaine (latin : exercitus Romanorum ; Grec Ancien : στρατός/φοσσᾶτον Ῥωμαίων) était l armée de la Rome antique. Elle a permis à la Rome antique de dominer la Méditerranée du IIe siècle av. J.‑C. au Ve siècle …   Wikipédia en Français

  • ancient Rome — ▪ ancient state, Europe, Africa, and Asia Introduction       the state centred on the city of Rome. This article discusses the period from the founding of the city and the regal period, which began in 753 BC, through the events leading to the… …   Universalium

  • Étymologie de religion — Article principal : Religion. La littérature latine de l Antiquité a transmis deux étymologies de religion : relegere signifiant « relire » et religare signifiant « relier ». L étymologie relegere (relire) se trouve… …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”